Mortuo Simone, qui ultimus quinque filiorum Mathathiae Asamonaei dux, et sacerdos fuerat in Judaea, successit ei filius ejus Joannes, cognomine Hircanus a devictis Hircanis, quem Josephus in tribus commendat, in religione sacerdotii, in strenuitate ducatus, et quia vir propheta erat. Qui insecutus est Ptolemaeum, qui patrem ejus dolo interfecerat, matremque ejus cum duobus parvulis tenebat in vinculis, et confugerat ad oppidum ultra Jerichonta quod Agon vocabatur. Obsesso quidem oppido cum Joannes acrius insistebat, Ptolemaeus matrem Joannis, et fratres super muros, usque ad sanguinis effusionem caedebat, fractusque pietate Joannes ab impugnatione se temperabat. Matre tamen clamante, ne pro se sineret scelus Ptolemaei inultum; mortem enim suam sic indicaret immortalitate meliorem. Ob hoc diutius tractata obsidione septimus advenit annus feriatus a Judaeis. Recessitque ab obsidione Joannes, Ptolemaeus vero matre ipsius, et fratribus occisis, confugit ad Zenonem Philadelphiae tyrannum, qui Cotila cognominabatur.